- CAPRIMULGI
- CAPRIMULGIPlinio, l. 10. c. 40. appellantur grandioris merulae aspectu, (in MSo reperitur, grandiores, ac pro aspectu Pincianus emendat a suctu: ut videatur legendum, Caprimulgi appellantur, grandiores merulâ a suctu) fures nocturni: interdiu enim visu carent: intrant pastorum stabula, caprarumque uberibus advolant, suctum propter lactis; quâ iniuriâ uber emoritur, caprisque caecitas, quae itoe mulsêre, oboritur. Graecis Αἰγοθῆλαι. Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 80. et 85. ubi de variis rapacium avium generibus. In Creta id fieri, apud Bellonium legimus, Observat. l. 1. c. 10. Sed et pueris sive ante lustrationem sive post dormientibus Caprimulgus insidiari olim credebatur, quem Copti Βερσελίαν, h. e. Matrem puerorum, vocitabant, teste Kircherô Part. 3. Lex. Copt. quemadmodum et Lilith, quam vocem apud Esaiam, c. 34. v. 14. Pagninus Strigem reddit: quae Isidoro nocturna avis est et lac praebere dicitur nascentibus, ut de Sagis seu Strigibus nil dicam. Certe de infantibus eiusmodi iniuriâ vexatis memorabile exemplum refert Thomas Bartholin. Histor. 9. Cent. 1. simileque apud Ovidium legimus de Strigibus, Fastor. l. 6. v. 143.Ad thalamos venêre Procae. Proca natus in illisPraeda recens avium quinque diebus erat.Pectoraque absorbent avidis infantia linguis,At puer infelix, vagit, opemque petit.Vide praefatum Bartholinum quoque de Puerperio veterum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.